- MOLOSSUS Jupiter celebris
- MOLOSSUS Jupiter celebrisa Molossis Epiri populis et Chaoniae cognominatus, apud quos oracula quercus reddebant. Stat. Theb. l. 8. v. 201.Quin et cornigeri Vatis nemus, atque MolossiQuercus anhela Iovis. Troianaque Thynbra, tacebit.Ad quae verba Lutatius, Quam Chaoniam dicit, h. e. Epiroticam. Molossia enim in Epiro est, ubi sub quercu solebant columbae oracula reddere.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.